- SAMORNA
- SAMORNAnomen Amazonis, quae Ephesum condidit, unde Ephesus quoque primo sic dicta. Steph. τὸ ἐθνικὸν τȏυ Σαμόρνα, Σαμορναῖος, ἐκλήθη δὲ ἀπὸ μιᾶς τῶ Α᾿μαζόνων, τἣ καὶ βα???ίλιςςαν καὶ πρόπολιν Α᾿ρτέμιδος εἶναί φα???ιν. Et Hesych. Σαμόρνα, ἣ Σαμορνία, ἡ Ε῎φεσος. Alii Smyrnam et viraginem illam et urbem nominatam aiunt. Melae vero l. 1. c. 17. non ipsam urbem Ephesi, sed templum tantum Dianae ab Amazonibus conditum significat. At Plinius l. 5. c. 29. Epheson Amazonum opus, et Solinus c. 43. Amazonumfabricam itidem vocant. Vide Salmal. ad solin. p. 808. Inde vero et Σαμόρνα vel Σαμόρνος, Ephesi portus dictus est, uti apud Strabonem legi vult idem p. 810.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.